monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 2, 12
Ignis enim nomine, cum per significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando autem mentis malitia designatur. De bono enim igne scriptum est: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur . Ignis quippe in terram mittitur cum per ardorem sancti Spiritus afflata terrena mens a carnalibus suis desideriis concrematur. De malo autem igne dicitur: Et nunc ignis adversarios consumet , quia cor pessimum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit, quia et Spiritus sanctus cor quod replet elevat, et ardor malitiae ad inferiora semper incurvat. Iudaea igitur nube suae ignorantiae caecata, quia mox ad persecutionis nequitiam erupit, igne suo involuta est, quae in obligatione se nequitiae per eamdem ipsam crudelitatem qua arsit implicavit. Ventus autem turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, quia ex torporis sui frigore ad ignorantiae caliginem perducta, usque ad malitiam persecutionis erupit. Unde ad alium quoque prophetam dicitur: Quid tu vides? Qui illico respondit: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis . Iudaeorum quippe mens in persecutione saeviens, atque in crudentate malitiae undas cogitationum volvens, quid aliud quam olla succensa fuit? Cuius facies a facie Aquilonis esse dicitur, quia si se adverso spiritui per torporem mentis non subderet, contra bonos in tanta malitia non exarsisset. Nubem itaque sequitur ignis involvens, quia in eis caecitatem mentis secuta est crudelitas persecutionis. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Sed iste ignis alibi arsit, atque alibi splenduit. Nam subditur: Et splendor in circuitu eius.