monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9 > 71 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 2, 10
Bene autem maligni spiritus immissio, ventus turbinis appellatur. Turbo quippe aedificium quod tangit, concutiendo subruit. Et omnis antiqui hostis tentatio, quae agitur in mente, ventus est turbinis; quia hanc concutiendo per desideria, a statu suae rectitudinis evellit. Sed nos ista reticentes quae humano generi erunt ab hoste callido in finem ventura, ad solam Iudaeam, ex qua Propheta fuit, et cuius perditionem prophetando conspicit, verba vertamus. Quae incarnato Domino tanto gravius ab Aquilone ventum turbinis pertulit, quanto a sua rectitudine concussa cadens, per torporem mentis in perfidia frigida remansit. Ventus ergo turbinis ab Aquilone venit, cum vitam Iudaici populi malignus spiritus in tentatione concussit. Ubi et recte additur: Et nubes magna.