monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.55 > sectio 539 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 2, 3
Hoc autem quod dicitur, quia tricesimo anno spiritum prophetiae acceperit, indicat aliquid nobis considerandum, videlicet quia iuxta rationis usum doctrinae sermo non suppetit nisi in aetate perfecta. Unde et ipse Dominus anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum in templo sedens, non docens, sed interrogans voluit inveniri . Ut enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, ille anno duodecimo aetatis suae interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Quia enim ipse est Dei sapientia, de ipso angeli videndo vivunt hoc quod beatitudine aeterna satiantur. Quod Moyses quoque sub allegoriae mysterio admonet, dicens: Non arabis in primogenito bovis . Primogenitum enim bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis bonam operationem. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel iuventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus, quia et arbusta plantata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; at si semel radicem fixerint, manus tangit, et tamen nil officit; venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Mens itaque quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet concutitur, arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum iam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam etsi Timotheo dicitur: Praecipe haec, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat , sciendum est quod in sacro eloquio nonnunquam adolescentia iuventus vocatur. Unde scriptum est: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua . Propheta igitur, ut ostendatur cuius auctoritatis sit in praedicatione, aetatis solidae esse describitur, quatenus ei cum vita et spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt concordare videantur.