monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19 > sectio 33 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 1, 16
Sciendum quoque est quod aliquando prophetae sancti dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur; sed quia sancti sunt, per sanctum Spiritum citius correcti, ab eo quae vera sunt audiunt, et semetipsos quia falsa dixerint reprehendunt. Nathan etenim prophetam sanctum virum fuisse quis nesciat? Qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro culpa eadem essent ventura nuntiavit; quem tamen dum idem David, quia templum Deo vellet construere, requisisset, illico respondit: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est . De quo illic statim subditur: Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus Deus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti usque in diem hanc . Et paulo post: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius; ipse aedificabit domum nomini meo . Ecce Nathan propheta qui prius regi dixerat: Vade et fac, ipse postmodum per prophetiae spiritum edoctus, hoc fieri non posse denuntians, et regis consiliis et suis sermonibus contradixit, quia quod ex suo spiritu dixerat, falsum fuisse deprehendit.