monumenta.ch > Lucanus > sectio 317 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 1, 9
Aliquando vero prophetiae spiritus ex praeterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut in Paulo apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit: Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi . Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum est mihi sacramentum . Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Ierosolymam praedicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu vado in Ierusalem, quae in ea ventura sunt mihi ignorans . Hoc quippe Evangelii sacramentum est, quia Unigenitus Patris incarnatus atque perfectus homo factus est, qui crucifixus, mortuus, et sepultus, die tertia surrexit; die quoque quadragesima ascendit in coelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiae spiritu de praeterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus esset ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit: Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Ierosolymis me manent , aperte ostendens quia ea quae ipsi futura essent aliis de ipso revelata erant, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum, cuius haec zona est ita alligari oportet in Ierusalem .