monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 1, 8
Aliquando autem ex praeterito et ex praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elisabeth venire ad se Mariam conspiciens quia incarnatum Verbum gestaret in utero agnovit, eamque iam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? De cuius conceptione per angelum quoque ad Ioseph dicitur: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est . Quae videlicet Elisabeth dixit: Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino . Dicens enim: Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnovit; atque suniungens: Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae eam etiam in futuro sequerentur praevidit. Simul ergo de praeterito et praesenti atque ex futuro per prophetiae spiritum tacta est, quae et eam promissionibus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit; et cum omnia perficienda praediceret, quid etiam de futuro sequeretur aspexit.