monumenta.ch > Ambrosius > 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 28, 3
Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non gloria extollat. Si quibuslibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Quo contra de humilibus Psalmista dicit: Custodiens parvulos Dominus . Quia parvulos humiles appellat, postquam sententiam protulit, consilium subiungit; nam quasi quaereremus quid ipse ad haec faceret, adiunxit: Humiliatus sum, et liberavit me . Haec ergo cogitate, fratres, haec tota intentione pensate. Nolite in proximis vestris mundi huius bona venerari. Hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen commissi non estis, quod facti sunt ad imaginem Dei. Quod tunc proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo venerari quod maneat. Nolite ergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis. Ecce mundus qui diligitur fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, iam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce iam mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris floret. Ubique mors, ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae ipsas eius amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus delectatione sibi tenuit; nunc tantis plagis plenus est, ut ipse nos iam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt. Finis temporalium ostendit quam nihil sit quod transire potuit. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit cum stare videretur. Haec ergo, fratres charissimi, sollicita consideratione pensate, in aeternitatis amore cor figite; ut dum terrena culmina adipisci contemnitis, perveniatis ad gloriam, quem per fidem tenetis, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.