monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 24 > sectio 37 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 28, 1
Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, expositione non indiget. Sed ne hanc taciti praeterisse videamur, exhortando potius quam exponendo in ea aliquid loquamur. Hoc autem nobis solummodo de expositione video esse requirendum, cur is qui ad salutem filio petendam venerat audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis? Qui enim salutem filio quaerebat, procul dubio credebat. Neque enim ab eo quaereret salutem quem non crederet salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credidit quam signum videret? Sed mementote quid petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium eius. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus ubi non esset Deus. Ex magna ergo parte diffisus est, quia honorem non dedit maiestati, sed praesentiae corporali. Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit. Sed Dominus, qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo iussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit. 2. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quod, sicut evangelista alio testante didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus iacet paralyticus in domo mea, et male torquetur. Cui a Iesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo eum . Quid est quod regulus rogat ut ad eius filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime providemus, dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster ut ostenderet quia quae alta sunt hominum despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum sanctis despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cuiuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere non despicit; et tamen humiliari in terra contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud Deum vilius, quid despectius esse potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere? Unde et in sacro Evangelio ad Pharisaeos Dominus ait: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est abominabile est apud Deum . Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabile est apud Deum, cordis nostri cogitatio tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto, et humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo.