monumenta.ch > Cassiodorus > 93 > sectio 863 > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 28, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Iesus veniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Iesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus eius tota.