monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 5
Sed quisquis ad hanc pervenit dignitatem, ut amicus vocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem quae percipit, super se. Nihil suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat. Unde et subditur: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, iam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant subditur: Et fructus vester maneat. Omne quod secundum praesens saeculum laboramus vix usque ad mortem sufficit. Mors namque interveniens fructum nostri laboris abscidit. Quod vero pro aeterna vita agitur etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Quisquis ergo iam aeterna cognovit, apud eius animum temporales fructus vilescant. Tales fructus operemur qui maneant; tales fructus operemur qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Nam quod a morte incipiat fructus Dei, testatur Propheta, qui dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini . Omnis qui dormit in morte perdit haereditatem; sed cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini, quia electi Dei postquam pervenerint ad mortem, tunc invenient haereditatem.