monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dicum vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.