monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 9
Hinc est etiam quod haec ipsa de qua loquimur Maria vivit, quia ille pro humano genere qui morti nihil debebat occubuit. Hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur, quia ad poenam nostram conditor sine culpa descendit. Ecce iam antiquus hostis ea quae de humano genere coeperat spotia amisit, supplantationis suae victoriam perdidit. Quotidie peccatores ad vitam redeunt, quotidie de eius faucibus Redemptoris manu rapiuntur. Unde bene quoque ad beatum Iob voce dominica iterum dicitur: Aut armilla perforabis maxillam eius ? Armilla ubi ponitur, ambiendo constringit. Quid ergo per armillam, nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? Quae Leviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quae prohibuit, adhuc poenitentiae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillam Leviathan perforat, quia ipse ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos iam coepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus, maxillam eius evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit ? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit ? Sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Per foramen ergo maxillae ab eius ore subtracti sunt, qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus, quantum Redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in ore Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam eius redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam eius, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius cavere noluit ne morderetur. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta, ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur; et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla eius invenit, per quod evadat.