monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 7
Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus; nunc, opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis eius gloriam, et pietatis viscera consideremus. Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput . In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat: sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. Quod aperte Dominus beato Iob indicat, dicens: Nunquid capies Leviathan hamo ?