monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 5
Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: Domine, si tu sustulisti eum? Quasi enim iam dixisset ex cuius desiderio plangeret, eum dicit quem non dixerat. Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit: Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio. Dicit ei Iesus: Maria. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si ei aperte dicat: Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine , quia homo commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si ei aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. Maria ergo quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. Iam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audivit. Cui dicitur: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur quod Maria amplecti voluit eius vestigia, quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere. Non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum eius venientibus scriptum sit: Accesserunt, et tenuerunt pedes eius .