monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 24, 5
Inter haec vero et hesterna sancti Evangelii lectio et hodierna nos admonet, ut vigilanter debeamus inspicere cur Dominus et Redemptor noster post resurrectionem suam piscem assum legitur comedisse. Non enim vacat a mysterio quod iteratur in facto. In hac etenim lectione panem et assum piscem, in illa vero quae hesterno die lecta est cum asso pisce etiam favum mellis comedit. Quid autem signare piscem assum credimus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum passum? Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit, laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurare voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi . Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Quod si vigilanter inspicimus, nobis quoque qualiter ad imitandum congruat videmus. Sic enim sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce in cibo suo Dominus noster pisci asso coniungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Domino sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur. 6. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur; Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi huius amor non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Ioannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt . Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anbelant. Haec ergo vobiscum, fratres, agite, huius spiritus repleri praesentia desiderate. Quid vos sequi in futurum possit ex praesenti perpendite. Pensate si hoc spiritu pleni estis, nostis si ad illud convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione ieiunat. Mementote quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius . Quasi quidam titulus divinae possessionis est iste spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi habet is cuius mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis cognoscere ius possessionis Dei, personam perpendite possessoris vestri. Ecce enim quod diximus, voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius . Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinae claritatis specie postmodum non laetatur. Sed nos tamen ad haec quae dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quae per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur . Non omnino erit nobis noxia nostra imperfectio, si, in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quae restant transire festinamus. Nam qui imperfectorum desideria dignanter inflammat, haec quandoque ad perfectionem roborat, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.