monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 24, 4
Captis autem tam magnis piscibus, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Iam credo quod vestra charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Ioannis amas me? Pasce oves meas . Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia ergo praedicator Ecclesiae nos a mundi huius fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc Epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaqinta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse iudicasset. Scitis namque quod in Veteri Testamento omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur, in Novo autem eiusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur. Quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini . Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia ergo septem quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt ad quinquaginta unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus iubilaeus vocari iussus est , in quo videlicet cunctus populus ab omni operatione quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam iam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent.