monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 24, 3
Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus iussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet, et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum iubet, sed utrum in dexteram, an in sinistram mitti debuisset, non iubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti rete in dexteram iubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextera, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non iubetur, praesentem Ecclesiam designat, quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis eius gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis iam dissensionibus dilaniatur.