monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 24, 2
Quaeri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit . Cuius rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum signat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem littoris nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia ergo discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens: Iam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Hinc est quod alio in loco post resurrectionem suam eisdem discipulis dicit: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum . Neque enim cum ipsis non erat quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen iam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat. Quod illic cum ipsis positus, fatetur non se esse cum ipsis, hoc quoque hic situ corporis indicat, cum, adhuc eis navigantibus, esse se iam in littore demonstrat.