monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.166 r > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 24, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, manifestavit se iterum Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto, stetit Iesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Et dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes quia Dominus est. Et venit Iesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.