monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 5, 4
Sed hoc bonae voluntatis sacrificium nunquam plene persolvitur, nisi mundi huius cupiditas perfecte deseratur. Nam quidquid in eo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. Videtur etenim quia nobis desit quod alter assequitur. Et quia semper invidia a bona voluntate discordat, mox ut haec mentem ceperit, illa discedit. Unde praedicatores sancti ut possent proximos perfecte diligere studuerunt in hoc saeculo nihil amare, nihil unquam appetere, nihil vel sine appetitu possidere. Quos bene Isaias intuens, ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? Vidit quippe terrena eos despicere, mente coelestibus propinquare, verbis pluere, miraculis coruscare. Et quos a terrenis contagiis sancta praedicatio et sublimis vita suspenderat, hos volantes pariter et nubes appellat. Fenestrae autem nostri sunt oculi, quia per ipsos anima respicit quod exterius concupiscit. Columba vero simplex est animal, atque a malitia fellis alienum. Quasi columbae ergo ad fenestras suas sunt, qui nihil in hoc mundo concupiscunt, qui omnia simpliciter aspiciunt, et in his quae vident rapacitatis studio non trahuntur. At contra milvus et non columba ad fenestras suas est, qui ad ea quae oculis considerat rapinae desiderio anhelat. Quia ergo, fratres charissimi, beati Andreae apostoli natalitia celebramus, debemus imitari quod colimus. Ostendat nostrae obsequium devotionis immutatae solemnitas mentis; despiciamus quae terrena sunt, relictis temporalibus, mercemur aeterna. Si autem necdum possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena. Si necdum mens nostra accenditur igne charitatis, in ambitione sua habeat frenum timoris, ut profectus sui passibus vegetata, dum ab alienorum appetitu compescitur, quandoque ad propria contemnenda perducatur, adiuvante Domino nostro Iesu Christo, etc.