monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 5, 3
Pensate igitur, fratres, quid vilius cum emitur, quid charius cum possidetur. Sed fortasse nec calix aquae frigidae suppetit qui indigenti praebeatur, etiam tunc securitatem nobis promittit sermo divinus. Redemptore etenim nato, coeli cives ostensi sunt, qui clamarent: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Ante Dei namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate. Hinc etenim Psalmista dicit: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam, laudationes tibi . Ac si aperte dicat: Etsi exterius munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen invenio quod in ara tuae laudis impono, quia qui nostra datione non pasceris, oblatione cordis melius placaris. Nihil quippe offertur Deo ditius voluntate bona. Voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere, sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum etiam amando tolerare, nulli quod pati non vis facere, nulli quod tibi iuste impendi desideras denegare, necessitati proximi non solum iuxta vires concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. Quid ergo isto holocausto locupletius, quando per hoc quod Deo immolat in ara cordis anima semetipsam mactat?