monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 5, 2
Sed fortasse aliquis tacitis sibi cogitationibus dicat: Ad vocem dominicam uterque iste piscator quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed hac in re, fratres charissimi, affectum debemus potius pensare quam censum. Multum reliquit qui sibi nihil retinuit, multum reliquit qui, quantumlibet parum, totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et ea quae minime habemus ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi derelinquit. Multum dimisit, qui cum re possessa etiam concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Nemo igitur, etiam cum quosdam conspicit multa reliquisse, apud semetipsum dicat: Imitari mundi huius contemptores volo, sed quod relinquam non habeo. Multa, fratres, relinquitis, si desideriis terrenis renuntiatis. Exteriora etenim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt. Cor namque, et non substantiam pensat; nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantia perpendamus, ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam datis retibus et navi mercati sunt. Aestimationem quippe pretii non habet, sed tamen regnum Dei tantum valet quantum habes. Valuit namque Zacchaeo dimidium substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod iniuste abstulit restituendum in quadruplum reservavit . Valuit Petro et Andreae dimissis retibus et navi , valuit viduae duobus minutis , valuit alteri calice aquae frigidae . Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes.