monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 5, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. In illo tempore, ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi, cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.