monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 4, 5
Sed vos, fratres charissimi, quos saecularis habitus tenet, cum quae sint nostra cognoscitis, mentis oculos ad vestra revocate. Cuncta erga vos vicissim gratis agite. Nolite operis vestri in hoc mundo retributionem quaerere, quem cum tanta iam cernitis velocitate defecisse. Sicut male acta abscondi vultis ne alii videant, ita bona ne ad humanam laudem appareant cavete. Neque mala quoque modo, nec bona pro temporali retributione faciatis. Ipsum vestri operis testem quaerite quem iudicem sustinctis. Occulta nunc bona vestra esse videat, ut ea retributionis suae tempore in publico ostendat. Sicut carni vestrae, ne deficiat, cibos quotidie praebetis, sic mentis vestrae quotidiana alimenta bona sint opera. Cibo corpus pascitur, pio opere spiritus nutriatur. Quod moriturae carni tribuitis, victurae in perpetuum animae non negetis. Si quando enim repentinus ignis habitaculum absumit, quisquis eius possessor exstiterit, rapit quod valuerit, et fugit, lucrum deputat si quid secum ex ignibus tollat. Ecce tribulationum flamma mundum concremat, et cuncta quae in eo speciosa videbantur finis iam proximus velut ignis devastat. Lucrum ergo, fratres charissimi, maximum credite si vobiscum aliquid de illo rapiatis, si quid fugientes tollitis, si hoc quod perire manendo poterat ad retributionem vobis perpetuam largiendo servatis. Terrena quippe omnia servando amittimus, sed bene largiendo servamus. Cum velocitate tempora fugiunt. Ad videndum ergo citius iudicem nostrum quia cum magna importunitate impellimur, ei bonis actibus cum festinatione praeparemur, donante Domino nostro, etc.