monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 61
Circa subiectorum autem actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit; linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita cum lucro multiplicantur, in diem retributionis annuente divina gratia audire mereamini: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 25.) Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis, pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognoscamus, quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque illic omnia quae pro animarum scripsimus salute fideliter recenseantur; quatenus et vos per hoc vestrum zelum qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur.