monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 27
Sed sic eorum prava apud semetipsos considerent, ut, divino timore constricti, ferre sub eis iugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum vel praepositorum oris gladio non sunt ferienda, etiam cum recte reprehendenda videantur; quoniam a praedecessoribus nostris et a reliquis multis sanctis episcopis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos non facile reprehendant, nec eos criminari vel accusare praesumant, quia cum in praepositos delinquimus, eius ordinationi qui nobis eos praebuit obviamus.