monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 22
Quoniam si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum esse manum mittere non praesumpsit, quanto magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cuius vice in Ecclesia legatione funguntur? Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo aut publice episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod Moysi famulo Dei propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit (Num. XII).