monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 23 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 19
Si igitur in rebus saecularibus suum cuique ius et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur.