monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 17, 17
Ideoque necesse est ut omnes concorditer statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil videlicet per contentionem agentes, sed, ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus auxiliante Domino pareamus, (Vide. l. XI, ep. 64.) O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat! quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat (Coloss. III), quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas ita charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi iam nequeant.