monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 16, 17
Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Domini sacrosancta, sicut in Psalmis dicit Propheta: Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30), non atramento sed Spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis.