monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 16, 15
Nos enim quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus, ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus; scimus enim ut semper sanctae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt, vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini, curam gerere, ac de religione et lege nostra assidue cogitare, sicut scriptum est: Beatus qui meditabitur in lege Domini die ac nocte (Psal. I, 2).