monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.39 v > sectio 16 > 15 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 16, 12
Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestrae sanctae sedis auctoritate instrui precamur; et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis aut generaliter omnibus scripta sint scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus.