monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 14, 3
Cum ergo pro ecclesia beati Pauli apostoli, sollicitudo debita nos commoneret ne minus illic habere luminaria idem praeco fidei cerneretur, qui totum mundum lumine suae praedicationis implevit, et valde incongruum esse ac durissimum videretur ut illa ei specialiter possessio non serviret, in qua palmam sumens martyrii capite est truncatus ut viveret, utile iudicamus eamdem massam quae Aquas Salvias nuncupatur, cum omnibus fundis suis, id est cella vinaria, Antoniano, villa Pertusa in foro Primiano, Cassiano Silonis, Cornelii, Thesselata, atque Corneliano, cum omni iure, instructo, instrumentoque suo et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, cum Christi gratia luminaribus deputare, adiicientes etiam eidem cessioni hortos duos inter Tiberim et porticum ipsius ecclesiae, euntibus a porta civitatis parte dextera, quos dividit fluvius Almon, inter affines horti monasterii sancti Stephani, quod est ancillarum Dei, positum ad sanctum Paulum, et ad fines possessionis Pissiniani, simul et terrulas quae vocantur Fossa latronis, positas ibidem iuxta eamdem porticum euntibus; similiter parte sinistra ad portam ubi nunc vineae factae sunt, quae terrulae cohaerent ab uno latere possessioni Eugenitis quondam scholastici, et ab alia parte possessionibus monasterii sancti Edistii, quae omnia Deo adiuvante per antedictae ecclesiae praepositos qui per tempora fuerint et a praesenti septima indictione volumus ordinari.