monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 13, 9
Qua de re ne personale esse videatur quod geritur, et inveniri possit unde recidiva rursus excitetur contentio, etiam successores vestri in hac promissione pro conservandis omnibus sunt per omnia complectendi, quatenus huiusmodi praeveniente cautela, nec ille ibidem de caetero sibi quidquam in dioecesi tua contra aequitatem et sacrorum canonum decreta praesumat defendere, et ius Ecclesiae tuae ex huiusmodi concessione praeiudicium aliquod nulla unquam ratione sustineat (Vide sup. epp. 7 et 8.)