monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 13, 6
Sed quia in eodem capitulari memoratus sperasse legebatur antistes ut in Ecclesia beati Ioannis, quae intra castrum quod Cassiopi vocatur est posita, sanctum ac venerabile corpus beati Donati habeat recondendi licentiam, paratum se esse inquiens dilectioni tuae, propterea quod tua probatur esse dioecesis, munitionem emittere nullum tibi ex hoc praeiudicium generari, petitionem eius sine effectu non praevidimus relinquendam, postquam ita sibi necessitatis tempore desiderat fieri consultum, ut Ecclesiae tuae iurisdictionem servare se in omnibus fateatur.