monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, 13, 3
Venientem igitur ad nos Petrum, Ecclesiae Euriae lectorem, cum scriptis fratris et coepiscopi nostri Ioannis, coram responsalibus dilectionis tuae suscepimus, atque eum post relecta scripta, quae detulerat, curae nobis fuit requirere si quid contra allegationem eorumdem responsalium tuorum haberet quod diceret.