monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, 47, 3
Sed quoniam paterna commendatio boni filii mentem solet semper accendere, paterna dulcedine salutantes, petimus ut memorato filio nostro, atque memoratae filiae nostrae gloriosae matri ipsius, patrocinii vestri gratiam o tendatis, eosque et illic positos tuitionis vestrae remedio foveatis, et venientes ad nos vestris subsidiis adiuvetis, quatenus dum ea quae gloria vestra ex se solet impendere, nostra benignius epistola interveniente, praestiterit, et ipsam rem consuetam videatur laudabiliter exhibere, et nos sibi pro sua bonitate gratiarum esse per omnia faciat debitores.