monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, 45, 22
Quod si forte aliqua de obiectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua vero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est utrum leviora capitula, an certe graviora probata sint, ut ex eis qualiter definitionem tuam formare debeas possis scire.