monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, 45, 9
Si vero ille qui locum eius invasit de hac fortasse luce migraverit et alter est ordinatus, quia levior culpa videtur, cum non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto videatur, episcopatus illi officium ab illa Ecclesia tantummodo interdicatur ut in alia Ecclesia quae sacerdote vacaverit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malacitanam tamen Ecclesiam nunquam aliquo modo reversurus.