monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, 45, 4
De suprascripti vero episcopi persona hoc statuendum est, ut si nulla contra eum criminalis causa, quae exsilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is qui eo superstite episcopus perverse ac contra canones in Ecclesia eius ordinari praesumpsit, sacerdotio privatus, ab omni ecclesiastico ministerio repellatur.