monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, 48, 3
Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis.