monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, 37, 3
Et ideo quia gloriosus filius noster Romanus expraetore possessiones suas et homines qui in illis sunt partibus vestrae voluit experientiae commendari, hac vobis praeceptione mandamus ut possessiones hominesque ipsius servata aequitate tueri non desinatis, atque ita in omnibus causis utilitatibusque ipsius concurrere ac solatiari studeatis, quatenus et ille se hac adiutum commendatione cognoscat, et vos salubriter iniuncta exhibuisse comprobemini.