monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, 31, 9
Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in loco suo et episcopatus officio procul dubio reformetur, et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est, quia hoc non solum ad huius munitionem, verum etiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta, vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo audeat attentare.