monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, 31, 3
Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit (Grat. 2, q. 7, c. 44), sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Docleatinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporale crimen lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque, habita cognitione, ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam eum libellum in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est obtulisse; qua de re sententia, illo episcopali deposito, eius loco se cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum; sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium iudicum venientem episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus ecclesiae, ab eo se proiectum et ad summam iniuriam ac necem pene perductum.