monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, 28, 2
Quia bene olim nobis est cognitum fraternitatem tuam sacerdotali gravitate et zelo esse ecclesiastico decoratam, satis oportere prospeximus ut interesse ad cognoscenda ea quae correptionis indigent debeat, ne, si fuerint dissimulatione postposita, licitum esse sibi credat quisque quod potest.