monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 73, 2
Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui Ad sedem dicitur minorem quam oportet diligentiam habere cognovimus, utile esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse coniunctum, eius tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere, et psalmodiae officium solemniter exhibere facias.