monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 72, 3
Quia igitur monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, ita hostilitate faciente, a congregatione funditus dicitur desolatum, ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit, tuo illud monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actiones, utile prospeximus uniendum, ut res eius tenendi, vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia.