monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 58, 2
Licet fraternitatem vestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis viris, et praecipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsaverit, quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt.