monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.433 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 57, 10
Praeterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, charitatem suam fraternitas vestra, ut consuevit, impendat; et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, et nos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset.