monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.53 v > bsbClm6224.424 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, 56, 4
Quia igitur ad aliorum emendationem promptum cor geritis, et vetustatis malum libera, sicut decet, voce damnatis, postquam et aliis fratribus coepiscopisque nostris ipsa voluntas est, oportet ut unanimes contra dominicos hostes insurgere, et avaritiam de domo Dei synodali debeatis definitione proiicere.